monumenta.ch > Plinius > sectio 236

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 236
{LXXXVI} Verum altera lotos in Volcanali, quod Romulus constituit ex victoria de decumis, aequaeva urbi intellegitur, ut auctor est Masurius. radices eius in forum usque Caesaris per stationes municipiorum penetrant. fuit cum ea cupressus aequalis, circa suprema Neronis principis prolapsa atque neglecta.